Evangelium Secundum Marcum*

Caput 4: Versus 21

Lucerna,etc.HIER.Lucerna verbum Dei. Modius aut lectus, auditus inobedientium. Candelabrum, apostoli, quos illuminavit verbum Dei. Absconditum et occultum, quod palam fit cum a Domino tractatur.BEDA.Modius, vita nostra divina praescientia mensurata. Lectus, caro, in qua, etc., usque ad quia ei carnis concupiscentias praeponit.Nonne ut super candelabrum ponatur?ID.Ut dominetur praedicatio veritatis, subsit servitus corporis, per quam tamen excelsior appareat doctrina tanquam per candelabrum lucerna.
(* Traductions européennes)